OCTODURUM vel OCTODURUS

OCTODURUM vel OCTODURUS
OCTODURUM vel OCTODURUS
vulgo Martenach, teste Simterô, oppid. olim, nunc pagus Veragrorum in gallia Narbonens. apud Rhodanum fluv. inter Allobroges et Sedunos, longitud. 28. 38. latitud. 45. 28. Caesar Octoduri meminit l. 3. Bell. Gall. c. 1. et 6. Antoninus a summo Pennino distare 25. mill. pass. et a Tarnada 12. mill. pass. scribit. In libro Provinc. dicitur civitas Vallensium, apud Viterbiensem, Ottodurum. Quondam Vallensium caput, et sedes Episcopi, quae postmodum, ob nimbi ruinam oppidô tantum non eversô, Sedunum translata. est. Hîc plurimae inscriptiones Romanae, loci antiquitatem testantur,
Simler. de Vall. l. 1. Guillim. l. 4. p. 445. Munsterus Cosmogr. l. 3. Plantin. etc. Baudrando oppid est VAllesiae, cum arce, 12. mill. pass. a Seduno in Occasum, 8. ab Agauno in Eurum, 32. ab Augusta Praetoria in Boream, Bernam versus. Vide quoque B. Rhenanum Rerum Germ. l. 3. cum Notis Ottonis ICti p. 484.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”